- JUGULARE
- JUGULAREvox in sacris usitata. Lev. c. 1. v. 5. ubi de bove in holocaustum oblato, et iugulabit iuvencum coram Iehova et offerentes filii Aharonis Sacerdotes sanguinem illius spargent sanguinem illum circumquaque super illud altare. Nempe, postquam bos ad ostium Tabernaculi adductus est, ab offerente manus capiti illius imponebantur. Dein iugulabat illum iugulans, quod in loco hocsuppleri vult Bochart. i. e. vel is ipse, qui victimam de suo offerebat, vel, ut volunt, Levita aliquis: quod colligi posle videtur, ex 2. Par. c. 30. v. 17. etc. 35. v. 10. et XI. ubi Levitae Paschales agnos Iugulam, sed sanguinem spargunt Sacerdotes, Sic apud Rom. Sacerdos victimam non iugulabat, sed popa, aut victimarius, ad Sacerdotis nurum; alius vero sanguinem excipiebat vase, quod σφάγιον Attici, ἄμνιον Homer. vocat, Latini pateram dixêre. Sic apud Homer. Thrasymedes securim in manu hahens, bovem caesurus: Perseus vero vas, eo sanguinem excepturus, introducitur Odyss. γ. Cultris ad id usi Rom. Virg. Aen l. 6. v. 248.Supponun alii culiros, tepidumque cruoremSuscipiunt pateris etc.Vide infra in voce Popa. item Victimarius. Sed et ikugulare, munera edere est, apud Mart. l. 3. Epigr. 98. cuius Epigraphe ad Cerdonem v. 3.—— cur ludere nobisNon licuit, licuit si iugulare tibi?Vide hîc de Gladiatoribus et Munerariis. A' iugulo, quod Graecis λαιμὸς, de quo id solum addo de eo cultro incidendo, pacta olim vitae suae prodigos homines iniislenon raro. Certe non defuisse apud Celtas, qui auro argentoque vel vini aliquot cadis conducti, postquam istainter familiares ac necessarios distribuerant, supino super scutis corpore iacerent, ἕως παραςάς τις ξίφει τὸν λαιμὸν διακόπτει, donec accedens quispiam gladio iugulum eis dissecaret, Possidon. habet Hist. l. 23. apud Athen. l. 4. ubi apud Rom. idem factitatum hic plutibus docer. Quo facit illud Senecae Ep. 87. de homine incerto, utrum se ad gladium locet, an ad cultrum. Vide Cl. Gataker. Advers. c. 46. ubi de verbo ἐτυμπανίζω, quod occurrit hebr. c. 11. v. 35. A carnifice vero cultro iugulum incidi, reis laesae Maiestatis apud Lusitanos, ex nupera Historia notum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.